assisi

Overzicht

EPISTOLA AD FRATREM LEONEM [EpLeo]

1 Frater Leo, frater Francissco tuo salutem et pacem.
2 Ita dico tibi fili mei sicut mater, quia omnia verba quae diximus in via, breviter in hoc verba [!] dispono et consilio, et si dopo tipi [?] oportet propter consilium venire ad me, quia ita consilio tibi:
3 in quocumque modo melius videtur tibi placere Domino Deo et sequi vestigiam [!] et paupertatem suam faciatis cum beneditione [!] Domini Dei et mea obedientia.
4 Et si tibi est necesarium animam tuam propter aliam consolationem tua [!] et vis Leo venire ad me veni.